Latin
Letter 5
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 8
Unproofread scanNot analysed yet
INNOCENTII I ΡΑΡAE AD THEOPHILUM ALEXANDRINAE ECCLESIAE EPISCOPUM. Se a Joanim communione discedere non posse, nisi legitimo judicio damnetur. Theophilus ad canonicam synodum provocatur. Frater Theophile, nos et te et fratrem Joannem habemus nobis communicantes, sicut et in prioribus litteris mentem nostram manifestam fecimus. Ac ne nunc quidem ab eodem proposito desistentes, rursum tibi eadem scribimus, et quotiescumque ad nos rescripseris, fieri scilicet non posse, ut nisi congruum judicium subsequatur super his quae per ludibr…um gesta sunt, sine ratione a Joannis communione discedamus. Tu igitur, si judicio confidis, siste te ad synodum quae secundum Christum fuerit, et ibi expositis criminationibus sub testibus Nicaeni concilii canonibus (alium enim canonem Romana noa admittit ecclesia), securitatem habebis contradictionis expertem.