Latin
D' non accusandis episcopis
Pope Ioannes I, Epistolae 1
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes urbis Romæ episcopus, Zachariae archiepiscopo salutem. Exigit dilectio tua, frater carissime, praeceptum (Zachar. epist. 1) apostolicse sedis, in quo Patrum decreta consentiunt, quod nec tibi, nec ulli recte viventium et credentium sacerdotum, negare fas esse credimus. Et licet tibi pro merito (Innoc. epist. 2) et honore sacerdotii, quo plurimum polles, vivendi et docendi ecclesiasticæ regulæ nota sint omnia (notae sint per omnia), tamen quia Romanæ Ecclesiæ normam atque auctoritatem magnopere postulasti, scriptis tuis breviter respondere curavimus (non denegavimus). De occultis (Prosperi sent. 21) enim cordis alieni temere judicare iniquum est, et cum, cujus non videntur opera nisi bona, peccatum est ex suspicione reprehendere Oves ergo, quæ pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, et nullatenus accusare possunt: quia facta pasturum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia in scriptis vestris reperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, etaliquos ex certa ratione, et idcirco quosdamsuis esse rebus exspoliatos, quos dam vero a propria sede pulsos. Quos scias nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem, posse convocari, nec in aliquo dijudicari, antequam cuncta quæ eis ablata sunt legibus potestati eorum a edintegreutur. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et Ecclesias quæ eis sublatae sunt cum omni privilegio suo restitui, et postmodum non sub angusti (angusto) temporis spatio, sed tantum tempuris spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, autequam ad synodum couvocentur, et ab omnibus quisque suæ provincias episcopis audiatur.