# Epistolae 2.8-22

Pope Ioannes I, Epistolae, 2.8 to 2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.8

Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum \ et nos credimus, propter quod et loquimur: scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multas gratiarum actiones (multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. Propter quod non deficimus. Sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus cst renovatur de die in diem. Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ videntur enim, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt (II Cor. IV, 5-18). Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ex Dee ædificalionem habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes, si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. Audentes igitur semper, et scientes quoniam dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus, et non per speciem): audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Deum: et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere ei. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Scientes ergo timorem Domini, hominibus suadenms, Deo autem manifesti sumus, spero autem ct conscientiis vestris manifestos nos esse.

---

Pope Ioannes I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1013/tmp1013/tmp1013.tmp1013.opp-lat1.xml.
