# Epistolae 3

Pope Ioannes I, Epistolae, D' non accusandis episcopis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/3

Talia ergo non præsumantur absque ultione, nec exerceantur absque sna damnatione. Tu vero, frater carissime, hæc vide ne transgrediaris, et reliquos episcopus tam tua, curte commissos quam et alios firmiter tenere doceto, quia transgredi apostolica statuta absque transgressoris gradus penculo nullatenus possunt. Inimicis vero (Verba concil. v sub Symmacho). accusatoribus, vel de inimici dono [F. domo] prodeuntibus, s u qui cum inimicis morantur, non credatur: nec irati nocere cupiant, ne laesi se velint ulcisci. Hi quoque rejiciendi sunt, non approbandi. Hæc, carissime, tene, et prohibita semper cave. Illud adimplere stude, quod bene ad Jesnm filium Sirach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccl. IV). Hujus ergo rei gratia vobis et nobis sancta commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboribus (laboremus) et cunctis opem ferre non negligamus: quoniam dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quæ possidet (Luc. xl. Ideoque tanta urgente necessitate, summopere vestra apostolicaque auctoritate, et reliquos episcopos oportet reprimere; infestos, relevare oppressos, ut absque gravi (Dumiuo auxiliante) difiicultate ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur (mercantur) illeesi. Ad vos (Ennodius in apul. pro eodem Symmacho) quoque me reverli cogit propositi operis amica conditio, qui melioribus hactenus operam volui navare opera volui narrare) sermonibus, dum talem rationem exigit toxicata necessitas. Mandati caelestis habitatio nos aut miscet, aut separat. Nec interest quæ intervalla nos segregent, si una in supernæ mansionis (superna mansione) clave retinentur. Nec vobis tales nocere valebunt, si invicem adjutorium ferre non distuleritis. Inauditum autem genus sacrilegii est, quod mentitae religionis honorem (honore) præfixi æmuli colorat. Dehonestat enim venerandi reverentiam numinis, qui adjutorem se in his quæ in Deum jactat commissa pollicetur. Contumeliae genus est, quasi in solatio adesse sublimi (sublimis), juxta Apostolum: Tu qui es, quijudicas alienam servum (Rom. xiv)? Quid auribus imperitis illudunt, et graviorem vindictæ speciem faciunt esse quam culpæ? Si odium habent, excessibus emendent (emundent). Cur ergo liberius condemnant scelera quam vitant? Sui profectu impugnator est omnis qui Patres insequitur, a'it detrahere non formidat. Nihil I est enim in quo inimicorum tela, Domino opem ferente, superare non valeatis, si juxta veritatis vocem, talem qualem Dominus præcepit habueritis dilectionem ad invicem (Joan. xm). Data xv calendas Novembris, a Maximo (anno Domini 523) et Olybrio (526) viris clarissimis consulibus.

---

Pope Ioannes I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1013/tmp1013/tmp1013.tmp1013.opp-lat1.xml.
