Latin
Letter 1
Pope Ioannes IV, Epistolae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Scripta quae perlatores ad sanctae memoriae Severinum papam adduxerunt, eo de hac luce migrante, reciproca responsa ad ea quae postulata fuerant siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, reperimus quosdam provinciae vestrae contra orthodoxam fidem novam ex veteri haeresim renovare conantes, Pascha nostrum in quo immolatus est Christus nebulosa caligine refutantes et quarta decima luna cum Hebraeis celebrare nitentes. Quo epistolae principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos haeresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam ex eis hac fuisse implicitos. Exposita autem ratione paschalis observantiae, ita de Pelagianis in eadem epistola subdunt; et hoc quoque cognovimus quod virus Pelagianae haereseos apud vos denuo reviviscit, quod omnino hortamur ut a vestris mentibus hujusmodi venenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque exsecranda haeresis damnata est, latere vos non debet: quia non solum per istos ducentos annos abolita est, sed et quotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur: et hortamur ne quorum arma combusta sunt, apud vos eorum cineres suscitentur. Nam quis non exseretur superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existere ex propria voluntate, et non ex gratia Dei? Et primam quidem blasphemia et stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato, quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam caeteri homines cum peccato originali nascentes, testimonium praevaricationis Adae (etiam sine peccato actuali existentes) portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L).