# Epistolae 2.1.1-9

Pope Ioannes IV, Epistolae, 2.1.1 to 2.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.1.1

JOANNIS PAPAE IV AD CONSTANTINUM IMPERATOREM, FI- LIUM HERACLII. Apologia pro Honorio papa, propter unam in Christo voluntatem, cujus aiunt eum calumniatores mentionem fecisse. Dominus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, qui eripuit nos de potestate tenebrarum in admirabile lumen suum, lumen veritatis, et veritas luminis, in quo complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare, et per eum reconciliare omnia, in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis sunt, sive quae in terris, propter eminentem magnitudinem divitiarum bonitatis suae in faciem Ecclesiae suae respiciens, vestram praecognitam sibi et praedestinatam benignitatem ad fidei nunc integritatem vocare dignatus est: ita ut omni fallaci caligine procul amota, per vos victricem faciat veritatem. Quantum enim ex diversis suggestionibus quae ad nos catervatim venerunt, quinimo et ex ipso quoque auditu didicimus, omnes Occidentales partes scandalizatae turbantur, fratre nostro Pyrrho patriarcha per litteras suas huc atque illuc transmissas nova quaedam et praeter regulam fidei praedicante, et ad proprium sensum quasi sanctae memoriae Honorium papam decessorem nostrum attrahere festinante, quod a mente catholici Patris erat penitus alienum. Igitur ut vestra benignitas causam totam rei discere possit, subtilissima veritate quae ante brevis intercapedinem temporis gesta sunt enarrabo. Sergius reverendae memoriae patriarcha praedicto sanctae recordationis Romanae urbis pontifici significavit quod quidam in Redemptore nostro domino Jesu Christo duas contrarias dicerent voluntates; quo praefatus papa comperto, rescripsit ei quia Salvator noster sicut esset monadicus unus, ita et valde mirabiliter super omne genus hominum conceptus et natus esset. Et sancta quoque ipsius incarnata dispensatione docebat quia Redemptor noster sicut esset Deus perfectus, ita esset et homo perfectus: ut quam primus homo per praevaricationem amisit, sine aliquo peccato natus primae imaginis nobilem originem renovaret. Natus ergo est secundus Adam nullum habens nascendo vel cum hominibus conversando peccatum;

---

Pope Ioannes IV, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1388/tmp1388/tmp1388.tmp1388.opp-lat1.xml.
