Latin
Letter 4
Pope Ioannes IV, Epistolae 4
Unproofread scanNot analysed yet
JOANNIS PAPAE IV AD ISAAC SYRACUSANUM EPISCOPUM. Ut monachis suarum Ecclesiarum sacerdotes instituere liceat. Joannes papa Isaac Syracusano episcopo. Visis litteris charitatis vestrae, quibus satis perpenditur quanto studio huic sanctae sedi reverentiam exhibetis, non modice gavisi sumus. Nunc itaque super ea quae consuluistis, ut charissimo fratri, benigne consilium damus. Delegavit enim nobis pia mansuetudo vestra, utrum ecclesiae pro quiete monachorum a sanctis catholicisque episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et investitos debeant institui. Addidit quoque fraternitas tua litem et seditionem inter clericos et monachos ex hac causa non modicam esse ortam, quod instigatione versuti hostis esse factum nemo ambigat, habet enim mille nocendi modos, nec ignoramus astutias ejus. Conatur namque a principio ruinae suae unitatem Ecclesiae rescindere, charitatem vulnerare, sanctorum operum dulcedinem felle invidiae inficere. Dolet enim satis et crubescit, charitatem, quam in coelo nequivit habere, homines constantes ex lutea materia in terra tenere. Unde oportet, quantum fragilitati nostrae conceditur, ut omnes aditus nocendi ejus versutiae diligentissime muniamus, ne mors ingrediatur portas nostras. Consilio itaque multorum fratrum diligentissime exquisito decrevimus, ut amodo ecclesiae monachis traditae per suos sacerdotes instituantur. Divinae enim leges habent et saeculares, ut cujus est possessio, ejus fiat institutio. Et si in dando quod majus est, facilis fuit charitas, sit facilior in concedendo, quod minus est, sancta largitas. Majus enim fuit possessionem dare, quam sit vestituram concedere. Quomodo autem possessoris jura cognoscentnr, et suorum sibi tributa reddentur ubi quod suum est per alterum datur et cum voluerit aufertur? Humani moris est illum vereri, cujus judicio et voluntate nunc erigitur, nunc deprimitur. Unde fit ut qui in parte sunt episcopis ad serviendum proclivior sacerdos fiat; et sic episcopus qui sancte et religiose dederat, quadam simulata auctoritate ad se retrahat. Sic itaque privatur mercede quam consecuturus fuerat: tum quia ficta charitate aufert quod dederat, tum quia pravorum sacerdotum discordias et scissuras amantium, lites et dissensiones inter episcopos seminantium verbis nimis factus credulus quod prius fucate moliebatur lucrari, post detecta fraude conatur quadam usurpatione ex toto auferre. Quorum advertentes calliditatem et hostis versuti suasiones, deinceps omnino licentiam monachis damus suarum ecclesiarum investitores fieri: ita tamen ut judicio synodi, si contra sacerdotium agere praesumpserint, mulctentur, et felici mucrone episcopi sacerdotum piacula resecentur.