Latin
Section 1
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Miror audiens quosdam condientes quidem in carne Dominum nostrum, incurrentes vero divisionem male a Paulianistis introductam. Illi (2) enim Paulum Samosatenum sequentes, alium quidem intelligunt eum qui ex coelo descendit, Deum confitententes; alium vero terrenum hominem esse dicunt; et illum quidem infabricabilem (alium fabricatum; hunc aeternum, alium hesternum), hunc dominum, alium servum; impium (leg, impii), seu venerentur eum quem servum appellant et fabricatum, seu non colant eum qui nos sanguine suo redemit. Hi vero, qui Deum descendisse de coelo confitentur, et carnem factam (leg. factum)ex virgine, et unum esse cum carne, frustra conturbantur (conturbant), excedentes in verba impietatis illorum.