# Epistolae Ejusdem 1.3

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/1.3

II. Dicunt enim et ipsi, sicut odio, duas naturas. Ad quod et Joannes evidenter probat (unum) Dominum nostrum, cum dicat, Verbum caro factum est (Joan., 14), et Paulus apostolus, cum dicat, Unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor., VIII, 6). Si enim natus ex sancta virgine Jesus nominatur, et ipse est per quem universa facta sunt; una scilicet natura facta est (dele facta), quoniam et una persona, non in duo divisa (unam personam habens in duo non dividitur); cum nec propria natura corporis est, et propria natura deitas sit secundum carnem. Sed sicut homo una natura est, ita et is qui ad similitudinem hominis factus est Christus. Quod si non agnoscunt id quod per adunationem unum est, possunt et unum in plura partiri, et plurimas dicere naturas: quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus, nervis et venis, carne et cute, unguibus et capillis, sanguine et spiritu constet; quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est hominis natura (Baluz. est eorum naturae. Unde et deitatis natura cum corpore unum est: et nec in duas naturas dividitur. Nec enim poterat lotum filius hominis appellari qui descendisset e coelis, et rursus Filius Dei qui natus ex foemina est, si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem, quod descendisset e coelis,· vocaretur Filius Dei, non Filius hominis; et quod natum esset ex muliere, vocaretur filius hominis, non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisionis est.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
