# Epistolae Ejusdem 1.4

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/1.4

III. Nos autem divinae Scripturae docent tamquam de uno Domino nostro sentire, et cum descendisset e coelis, et cum in terra natus est. Qui igitur sic sentiunt, non excedunt ab inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis praeceptis consentiant, sermonibus discrepent. Neccsse est enim eos, cum duas naturas intelligant (al dicant), alteram colere, alteram non adorare; et in divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam et impassionabilis deitatis, et passionabilis carnis; ut perhoc sit baptisma nostrum et in Deum et in mortem Domini perceptum.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
