# Epistolae Ejusdem 1.5

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/1.5

IV. Nec enim veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum. Nec, cum nos unitatem evangelicam atque apostolicam praedicemus, lacerent nos tanquam dicentes carnem esse coelestem, cum e contra divinas scripturas legamus dicentes Filium esse non ex coelo. Nec enim, tum dicimus Filium Dei creatum ex muliere, possumus reprehendi tamquam Verbum ex terra dicentes, et non ex coelo. Dicimus enim utrumque, et ex coelo totum propter deitatem, et ex muliere totum propter carnem, ignorantes divisionem unius personae.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
