Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
DISQUISITIO MURATORII AD ERUDITISSIMUM ET CLARISSIMUM VIRUM ANTONIUM MARIAM SALVINIUM, Graeca linguae in Florentino Gymnasio professorem. SYNOPSIS DISQUISITIONIS. Gennadius, et Centuriatores epistolam hanc Julio I. Rom. pontifici perperam adscribunt. Facundus Hermianensis eamdem ipsi rectius abjudicat. Quod et facit cum Evagrio Leontius Byzantinus. Nihil in illa quod Julium deceat. Apollinaris haereticus illius auctor creditus, cujus sunt et aliae quaedam Julio affictae. Corpori Christi animam, sive mentem humanam negavit is, quod et facit hujus epistolae auctor. Multa in Apollinari a S. Gregorio Nysseno damnata, quae hic itidem traduntur. Hypatius, Anastasius, Eulogius, Ephraemius, et alii S. Julium ab ista calumnia liberant. Quis fuerit Dionysius, ad quem data fingitur haec epistola.