Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Sequamur nunc Leontium κατάπόδα, illiusque rationes, atque argumenta sigillatim percurramus, quibus facile palam fiet, qui verus fuerit epistolae hujus faber. Inquitis, non a Julio primo Romano pontifice, sed ab Apollinari haeresiarcha illam fuisse conscriptam. His autem rationibus sententiam suam confirmat. Prima est, nihil ibi occurrere Juliano nomine dignum; hoc est, nihil gravitatis, eloquentiae, sapientiae, aut purae veterisque doctrinae, quod Julium apostolicae sedis antistitem deceret, in eo monumento contineri. Et revera quum nihil antiquius romanis episcopis, totius Ecclesiae magistris, fuerit, quam vetustissima Christi dogmata semper tradere, atque tueri; heic autem reperiantur tot novae, temporibusque Julii inauditae dotrinae semina: quis saeculo Christi quinto, quando Eutychelis causa fervebat, Julium tam facile debuit, potuitque credere perniciosae illius epistolae, atque novitatis auctorem? Jam antea reclamassent cum Occidentales, tum Orientales Episcopi, si tale quippiam saeculo Christi quarto Julius tradidisset. Potuit quidem Apollinaris clam desipere, et furtivis litterulis inter suos asseclas quidquid lubebat effutire, atque confingere. Non poterat Romanus episcopus, Ecclesiae totius caput, sese abscondere, conscripta praesertim epistola ad celebrem Graeciae Episcopum, et palam evulgata. Supersunt adhuc germanae duae Julii epistolae a S. Athanasio descriptae (nihil enim moror Isidori Mercatoris pseudepistolas) in quibus diversam plane et styli, et doctrinae, et prudentiae faciem intueare. Addit anonymus scriptor, a quo collectionem habemus contra Severianos, §6, inscriptionem hujus epistolae consentaneam non fuisse Romanorum pontificum consuetudini. Qua de re judicium ferre nobis in praesentia non licet, quando inscriptione caret exemplar nunc a nobis editum.