# Epistolae Ejusdem 4.11

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.11

Alterum Leontii argumentum est, non hanc tantummodo epistolam, sed et alias septem Julio fuisse suppositas, quae tamen Apollinaris revera forent. En Eutychianorum artes, et doli. Quid igitur mirum, si producta in medium ab Eutychianis epistola ad Dionysium data, fraus ibi quoque nullo negotio deprehensa fuit? Difficile nimis erat, tanto pontifici, qui superiore duntaxat saeculo vivere desierat, tot epistolas affingere, et diu criticis, doctisque imponere hominibus. Tunc argumentum, stylus, causa scribendi, homines, ad quos datae fingebantur ex litterae, quarum nunc nullum extat vestigium, et mille alia, in re, ut ita dicam, recenti statim succurrebant, quae ipsas falsitatis redarguerent, et Apollinari vero ipsarum parenti restituerent. Una proinde alteram accusabat: omnesque simul fortissimo argumento erant, non Julio, sed Apollinari, tribuendam esse istam quoque ad Dionysium conscriptam.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
