# Epistolae Ejusdem 4.12

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.12

Tertio rectissime Leontius animadvertit, in tota hac epistola Christi quidem corpus memorari, sed mentem, animamque eidem corpori nusquam tribui. Nihil profecto Apollinari detrahere personam apertius putuit, quam hic affectatus loquendi modus. Constat, ex Apollinaris erroribus praecipuum illum fuisse, quem S. Leo Magnus in decretali 23, catholicorum sententia opposita rejicit. Non Deum tantum dicimus Christum, etc., nec ita hominem, ut aliquid ei desit, quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam, sive mentem rationalem, etc. Hinc S. Augustinus in lib. de Haeres. cap. 55: « Apollinaristas », inquit, « Apollinaris instituit, qui de anima Christi a catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Deum Christum carnem sine anima suscepisse. In quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem, qua rationalis est anima hominis, non fuisse in anima Christi, sed pro hac ipsum Verbum in ea fuisse dicunt. » Ita se habebat falsa Apollinaris sententia, quam proinde quum non obscure epistola Julio adscripta referat, ac inspiret, intelligere continuo possumus, eam Apollinari esse tribuendam. Certe ibi nusquam legas de Christo homine aliud praedicari, quam σώρα, aut σάρκα, hoc est, corpus, aut carnem, animae autem, sive mentis humanae a Verbo susceptae nulla mentio. Quamobrem Christi corpus, si recte haec perpendas, obtruditur nobis tanquam άψυχον, και άναίσθυτον, χαέ άνότ,τον, id est, in animum, et sensus, ac mentis expers: quod commentum in Apollinari damnavit an. Ch. 362 Alexandrina synodus ab Athanasio, aliisque catholicis episcopis celebrata.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
