Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vide vero, quam sine tergiversatione eadem haec abominanda sententia ab istius epistolae auctore insinuetur. Ουτι y«/5, inquit, το σώμα καθ’ (αυτό γίισις ίτζ'ι του (vo* Χρίστον, cttii μηόέ ζωοποιόν καθ’ (αυτό, μνδέ ΙϊιατεμνεσΟαι δννάαενον αν*υ τού ζωοποιού λό'/ου. Hoc est: Non enim corpus secundum se ipsum natura est in uno Christo, quia non est vivificum per semetipsum, neque dissecari potest, atque sejungi a vivifico Verbo. Fn corpus Christi per se minime vivificum, id est vita, ac anima, vitaeque actionibus per se carens. At undenam (petere quis potuit ab Apollinari) vitam, ejusque munia Servator habuit, quatenus homo? A vivifico Verbo, respondebat haereticus, id habuit Christi caro; quippe quod humanae animae mentisque vices in Christo suppleret, atque impleret divinitas ipsa. Concinunt ista cum iis, quae laudatus Leo Magnus de Apollinari eodem scribit homil. IV de Nativ. «Apollinaris, »inquit ille, «fidei soliditate privatus, Filium Dei ita veram humanae carnis credidit suscepisse naturam, ut in illa carne diceret animam non fuisse, quia vicem ejus expleverit ipsa divinitas. »