Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto, inquit Leontius, hinc etiam dignosci potest, non Julio, sed Apollinari haeretico, tribuendam esse epistulam istam, quod Gregorius Nyssenus in opere contra Apollinarem recitet multa, eaque ceu prava refutet, quae hac eadem epistola continentur. Forte fortuna eximium istud Nysseni opus, diu deperditum, diuque ab eruditis desideratum, ante paucos annos e Vaticano codice descriptum evulgavit C. V. Laurentius Alexander Zacagnius Vaticanae bibliothecae praefectus, cujus beneficio cuicumque in posterum conferre licebit cum Apollinaris fragmentis a Nysseno refutatis epistolam istam. Nos interim id experiamur quam brevissime. De Apollinari haec habet Nyssenus §35. 'Ημάς, γνσΐ, δύο πρό- )iytιν τόν θεόν, r#d τόν παρά τοΟ βίοΟ προσΗψθέντα άνθρωπον, «ύτδν δέ, ψασι, μη ούτως ε/ειν, αλλά φάσκε ιν τον σαρχωθέντα, xai δντα ούχ έτερον παρά τον άσωματον, αλλά τον αυτόν χαθ' ομοίωσεν τημετέρας εν σαρχί ζωή? . Quae ita vertit laudatus Zacagnius: Duas personas Deum, et a Deo susceptum hominem, nos (id est catholicos) dicere ille asserit, se vero haud ita prorsus sentire; quin imo dicere incarnatum fuisse Christum, eumque non esse ab incorporeo diversum, sed unum eumdemque ad similitudinem nostrae, quam in carne vicimus, vitae. His utique paria, imo eadem habet epistolae nuper a nobis vulgatae auctor, quorum concentum unum eumdemque Apollinarem utrobique indicat. Inquit iste se minime vereri του? συκοφάντα? τού? διαιρούντα? c£? δύο πρόσωπα τον κύριον, id est, Calumniatores in duas personas Christum Dominum partientes: quo nomine catholicos et heic significari vides. Nempe censebat bonus Apollinaris, ideo catholicos duas in Christo ponere personas, quod duas ponerent non confusas in ipso naturas. Falsum id profecto; nam duas quidem in uno Christo naturas agnoscebat Ecclesia catholica, sed unam tantum personam. Haereticus contra tam longe a catholicorum semita exorbitabat, ut non tantummodo personam unam, sed unam etiam naturam in Christo Domino nostro fateretur: quod ante ipsum nemo theologorum recte sapientium dixerat.