# Epistolae Ejusdem 4.16

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.16

In verbis supra ex Nysseno descriptis legitur falsa haec Apollinaris sententia, ubi corporeum Christi ab incorporeo non distinguitur. Sed apertius eadem traditur a Nysseno § 13, quum de Apollinari dicit: ράαν εποίησε τον θεού τβ χαί του ανθρώπου τιίν φύσιν, hoc est. Unam Dei et hominis naturam constituit. Eulogius quoque Alexandrinus patriarcha apud Photium cod. 230, haec Apollinaris verba refert ex libro de incarnatione, ubi haereticus ita exclamat: TQ xama χτίσις, xai μίξις θεσπεσία! θεό?, xai σαρξ μίαν άπετέλεσαν φύση». Id est, Ο novam creaturam, et divinam mixtionem! Deus, et caro unam effecere naturam. Apollinaris ergo jam sibi finxerat, adeo humanam naturam cum divina in Christo fuisse permixtam, atque confusam, ut nullum amplius inter eas discrimen intercederet, quasi e duabus naturis simul permixtis una tertia consurgeret. Haec eadem sententia fuit Auctori epistolae nunc editae. Apertissime is duas naturas, sive δύο φύσει?, in Christo negat, speciosa illa ratione ductus, quod unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, ab apostolo dicatur. Pergit autem ita argumentari tenebrio ille: Ei γοΰν ζϊς 6 ix της αγίας παρθένου τζχθζίς ώνόμασται, χαί αυτός έστι, δι* ού τα πάντα yiyovs, μία φύσι? έστίν, έπειδι} προσωπον ίν έχων ει? δύο ού διαιρείται. Id est, si unus igitur e sancta Virgine natus appellatur, idemque ipse est, per quem facta sunt omnia, tum natura est; etenim personam unam habens in duo non dividitur. Habes heic non solum in Christo personam unam, quod orthodoxi quoque dicebant, sed unam etiam naturam, quae falsa opinio Apollinari Eutychianorum, ut ita dicam, parenti maxime placuit, quamquam nova, et veterum auctoritate prorsus destituta.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
