# Epistolae Ejusdem 4.18

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.18

Progrediamur. Alterum Apollinaris commentum refellit Nyssenus in opere laudato. Censebat insanus haeresiarcha, non in plenitudine temporum humanam carnem a Verbo Dei fuisse assumptam, sed ante saecula id factum; quare hominem, qui apparuit in tempore, antea praeexstitisse, quam manifestaretur, scriptitabat. Vide § 13, Antirrhetici, et Nazianzenum in orat. 46, quae est contra Apollinarem. Consequens proinde erat, ut et diceret, Christum, quatenus etiam est hominis Filius, e coelo descendisse. Atque ita sane, teste Nysseno, Apollinaris palam sentiebat, uti videre est § 6. Qua opinione constituta, hoc ille deinde inferebat: «i χαι έξ ουρανού υιός άνθρωπον, χαι rx γυνοηχός υιός θιβύ, πώς ούχ ο αυτός θεοί και άνθρωπος; id est, Si autem et e coelo Filius hominis, et ex muliere Filius Dei, quomodo non idem Deus, et homo censetur? Non aliter sentire videtur epistolae ad Dionysium datae scriptor. Primo enim ait: si duarum naturarum divisio in Christo admitteretur, nefas esset, unum totum vocare Filium hominis, qui de coelo descendit, et Filium Dei, qui de muliere nutus est, Ουτι γάρ οιόν τι ην τό όλου υιόν ανθρώπου χαλιϊσθαι χαταβιβηχότα έξ ουρανού, χαί υιόν θεού γενηθέντα έχ γυναιχός. Tum heic, tum illic Christus, quatenus hominis Filius, e coelo esse dicitur, uti etiam, quatenus Filius Dei, e muliere dicitur esse. Pergit epistolae auctor effutire, ideo duarum naturarum divisionem in Christo repugnare, quia quod descendit de coelo, vocaretur Filius Dei, et non Filius hominis; quod autem natum est de muliere, vocaretur Filius hominis, et non Filius Dei: quae sententia, si huic inepto sophistae crederemus, haeresi Pauli Samosateni consentanea foret. Hinc ait subinde: 'Ημάς δέ ai θείοι γραψαί διδάσκουσα», ώς περί ενός του Κυρίου φρονεΐν κατά την έξ ουρανού χατάβασιν, χαι την εχ γυναιχός επί γης γέννησα». Hoc est: Nos vero divinae Scripturae docent, et quum ejus e coelo descensum, et quum ex muliere in terra nativitatatem audimus, omnia de uno Domino esse intelligenda. Infra vero alia in hanc rem addit, inquiens, se nihil morari calumniatores in duas personas Christum partientes (id est catholicos, quibus ille hujusmodi sententiam affingebat, uti supra vidimus) quod sibi maledicerent tanquam affirmanti την σάρχαέξ ουρανού, carnem de coelo: quam dicendi formam a se non amolitur, neque rejicit personatus iste haeresiarcha. Tum pergit scribere: Dicimus enim utrumque, et de caelo totum per Deitatem, et de muliere totum per carnem, nescientes divisionem unius ejusdemque personae neque dissecantes a coelesti terrenum, aut a terreno caeleste; impia quippe dissectio haec foret.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
