# Epistolae Ejusdem 4.19

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.19

Quae quidem luce non indigent majori. Sed infra occurrunt alia, quibus opinio constituta prorsus turbatur; inquit enim epistolae auctor: ουν, καί συμφώνως ώμόλόγηται το σώμα ιχ της παρθένον, η θιότης ιξ ουρανού: το σώμα πεπ/αστοα έν κοιλία, η θιότης άχτιστος αιώνιος. Concorditer ergo dicitur, et concorditer in confesso est, corpus esse de Virgine, Deitatem de coelo; corpus efformatum in utero, Deitatem creationis expertem, ac sempiternam. Quibus verbis fateri auctor iste videtur Christi carnem de virgine sumptam, quum tamen supra significarit ipsam de coelo esse, ac de coelo dici. Primo dicimus, Apollinarem dissona, et repugnantia adferre potuisse: quod cum caeterorum fere omnium a veritate deflectentium est, tum praecipue de Apollinari dici posse Nyssenus non uno in loco ostendit. Deinde suspicamur, ipsum haereticum non ex animo sensisse, neque proprie affirmare voluisse, corpus a Christo de coelo assumptum, antequam Gabriel Virginem divini consilii certiorem fecerit; sed ideo solum carnem de coelo dixisse, quia secundum ejus opinionem quidquid de Christo uti Verbo Dei pronuntiatur, aeque de Christo uti homine pronuntiandum illi videbatur. Certe § 51, Antirrhetici idem Apollinaris de Verbo Dei haec habet: ότι σαρξ έγένιτο, τότε αυτόν ένημΐν έσχηνωχέναι, Hoc est: Tunc facium fuisse carnem, quum habitavit in nobis. Quibus verbis indicat, se minime credere, humanitatem Verbi ad nos e coelo descendisse, ut ipse Nyssenus animadvertit, quamquam supra aliud palam docuisse, atque scripsisse haereticus videretur. Eatenus igitur dicebat Apollinaris Christi carnem e coelo esse, quatenus in eam opinionem concesserat, dividendam, atque distinguendam in Christo humanam naturam a divina non esse, ac proinde ita omnia de uno Christo esse praedicanda, ut totus etiam de coelo descendisse recte diceretur. Quare intelligere possumus, ne heic quidem dissentire ab Apollinari auctorem epistolae nostrae.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
