# Epistolae Ejusdem 4.23

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.23

Porro dolendum est, jamdiu excidisse opera Ephraemii Antiocheni supra a nobis laudati, qui et ipse vixit saeculo Christi sexto. Inde enim nullo fortasse negotio constare posset, quantum ab Apollinaris, et Eutychetis opinionibus abesset Julii nostri doctrina. Quandoquidem tamen ejus libros accurate non solum recensuit, sed etiam multis expressit Photius in biblioth., cod. 228 et 229, delibare juvat inde nonnulla. In epistola ad Zenobium scholasticum Emissenum, testante Photio, ostendit Ephraemius, consensisse S. Leonem Magnum cum reliquis patribus in confitenda gemina in uno Christo natura, non divisa, neque confusa. Tum demonstrat sancti Cyrilli dogmata, in ea potissimum quaestione, prorsus convenire cum ejusdem S. Leonis, et Gregorii Nysseni, et Julii Romani sententia, et esse κατά πάντα συμγωνοϋντα, in omnibus consona. Idem Ephraemius in orat, ad Domnum, et Joannem, ut probet, Christum verum Deum nostrum, neque divinitatis, neque humanitatis proprietates divisisse (quod Nestoriani sentiebant) sed per unitionem, sive unionem, ενωσιν, tam divina, quam humana sine confusione in se conjunxisse, τούς θεοφόρους ήμών πατέρας παράγει μάρτυρας,'Ιούλιον τον'Επίσκοπον'?ό)μτης έκ των περί τής εν Χριστώ ένώσεως τού σώματος προς τήν θεότητα', hoc est, divinos patres nostros testes adducit, Julium nempe romanum pontificem e libris de unione corporis cum deitate in Christo, atque Athanasium, Nyssenum, Basilium, et Cyrillum. Tandem si qua sunt in Julii libris genuinis, quibus abuti consueverint haeretici, ea explicat Ephraemius, sanamque continere doctrinam evincit, atque a Julio έν τω λόγω τω περί όμοουσίου, in oratione de Consubstantialitate, confutatum fuisse ait non Marcionem solum, et Valentinum, sed et Apollinarem, et Eutychem.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
