Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.24
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque jam nihil amplius dubitandum puto, quin certum sit quod initio probandum suscepimus, videlicet famosam olim epistolam nunc a nobis editam, si non Apollinari ipsi, saltem alicui ex ejus, aut Eutychetis, aut Severi schola, tribuendam, atque restituendam esse. Certe Julio I, Petri in romana sede successori, prorsus abroganda est: idque nihil melius persuadere in posterum valebit, quam epistola ipsa. A tanti pontificis doctrina, et fama immane quantum abhorret, quod heic legitur, quum conceptis verbis, tantoque molimine ipsissima Apollinaris, atque Eutychetis deliria statuantur, et Ecclesiae catholicae sententia improbetur. Restat nunc, ut aliquid etiam de epistolae titulo dicamus. In Ambrosiano codice data legitur προς Διοσύσιον τής 'Αλεξάνδρειάς επίσκοπον, ad Dionysium Alexandriae episcopum. At Leontius Byzantinus, ut vidimus, Dionysium hunc non Alexandriae, sed Corinthiorum episcopum facit. Utrobique erratum suspicor. Et primo loco deserenda mihi est Ambrosiani codicis fides; etenim, dum Julius, cui afficta est epistola, apostolicam cathedram tenuit, nullus Dionysius Alexandrinae praefuit Ecclesiae, sed quidem Athanasius Magnus. Sciolus aliquis videns epistolam hanc Dionysio inscriptam, quem fortassis episcopum fuisse aut per rumorem didicerat, aut somniarat, ingenio suo inscriptionem supplevit. Quum vero Dionysium Alexandrinum episcopum celebrem olim fuisse (hoc est saeculo Christi tertio) audivisset, patenti anachronismo eumdem esse ratus est, ad quem saeculo proxime sequenti Julius litteras illas dedisse affirmabatur. Ita potius juvat credere additam hanc titulo laciniam, quam id fraude ab haereticis factum. Quis enim saeculo Christi quinto, et sexto, quo in controversiam epistola ipsa coepta est adduci, ineptam hanc inscriptionem non risisset? Memoratur quidem in subscriptionibus Sardicensis conciliabuli, quod tempore Julii nostri habitum est, Dionysius episcopus ab Alexandria provinciae. At aliquod in his verbis latere mendum, vel ipsi editores apposito asterisco monuere. Praeterea Alexandrinus episcopus esse ille non potuit, tum quod verisimile est, ipsum subscripturum fuisse digniori loco, tum etiam quod tum temporis, uti dicebamus, Alexandrinam sedem implebat S. Athanasius ex catholicorum parte, ex arianorum vero Gregorius, ad quem etiam legitur data epistola ab ejusdem pseudosynodi episcopis.