# Epistolae Ejusdem 4.27

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.27

ΜΟNIΤUΜ IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Epistolae hujus fragmentum habemus tum graece in concilio Ephesino act. 1. pag. 509, in apologetico Cyrilli adversus Orientales ad anathem. 6, apud Photium cod. 230, pag. 845, tum latine apud Marium Mercatorem in excerptis concilii Ephesini et apud Facundum, lib. I, c. 5. Quod autem in Ephesino concilio prolatum est, a Cyrillo Alexandrino excerptum esse Hypatius Ephesinus antistes in Collatione cum Severianis anno 535, habita, necnon Eulogius Alexandrinus apud Photium, cod. 230, pag. 845, testantur. Ipso concilio audiente ac probante lectum et una cum aliis Patrum testimoniis insertum actis fuisse constat. Illud exinde pro authentico Julii scripto habuere Marius Mercator, Vincentius Lirinensis, Facundus, Hypatius Ephesinus, et Eulogius Alexandrinus antistes, quoad Leontius lib. de sectis act. 8, ex plurium exemplarium fide asserere non dubitavit, non Julii, sed Timothei, qui Apollinarium praeceptorem ac magistrum habuit, esse epistolam illam ex qua descriptum fuit.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
