# Epistolae Ejusdem 4.28

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.28

II. Leontii quidem auctoritas Ephesini concilii auctoritati, si res essent pares, non dicam non anteferenda, sed nec prorsus conferenda judicaretur. At cum de epistolae sinceritate nullam in concilio inquisitionem praecessisse, et contra Leontium ea in re exploranda diligentiam adhibuisse appareat; hujus non videtur parvipendenda censura. Nempe cum forte haec una ad Prosdocium epistola, in qua nihil aperte falsum, Julii nomine circumferretur, nihil erat cur synodus inscriptioni diffideret: verum ubi subinde plures aliae eidem suppositae divulgari coeperunt manifestam Apollinarii impietatem continentes, quibus Eutyches ejusque discipuli abutebantur, coacti sunt fidei defensores, ut hujus sicut et caeterarum auctorem retegerent, operam impendere suam. Qua in re Leontius felicior caeteris, ut et diligentior fuit.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
