# Epistolae Ejusdem 4.29

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.29

III. Quamdiu tamen ex hac epistola nihil aliud videre nobis licuit, quam quod ab Ephesina synodo laudatum est; verebamur, pro nostra in sanctissimum illud concilium observantia, fragmentum Julio adscriptum ei prorsus abjudicare, atque in appendicem amandare. At ex quo Michael Lequien, erudita Damasceni editione notissimus, epistolam integram, ex antiquo exemplari Anglicano erutam, nobiscum pro sua comitate communicavit, Leontii censurae prorsus subscribendum duximus, nisi quis cam Apollinario ipsi, non ejus discipulo Timotheo adjudicare malit. Fatetur quidem Leontius lib. de sectis act. 8. nihil in ea esse, quod nobis, hoc est orthodoxae fidei, adversetur; adeoque quod eam Julii esse dicant, flocci faciendum: inficiandum tamen non est, sub catholicis verbis, voluti speciosis integumentis, operta quaedam latere ubique Apollinarianae doctrinae semina; quod aptius exempla in notis subjicienda confirmabunt.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
