# Epistolae Ejusdem 4.3

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.3

Inter antiquos scriptores qui primus de hac epistola mentionem fecerit, Gennadius est in lib. de Scriptor. Eccles. cap. 2, ita scribens: Julius urbis Romae episcopus scripsit ad Dionysium quemdam de incarnatione Domini epistolam unam, quae illo quidem tempore utilis visa est adversus eos, qui ita duas per incarnationem asserebant in Christo personas, sicut et naturas. Nunc autem perniciosa probatur; fomentum enim est Eutichyanae, et Timotheanae impietatis. Gennadii verba libenter adoptarunt, ac retulerunt centuriatores Magdeburgenses Cent. IV. cap, 10. Quibus haec alia e vestigio adtexunt: Adduxisse ex eadem epistola testimonium de persona Christi videtur Cyrillus Alexandrinus in Apologetico suo hoc modo. Tum haec ipsa epistolae verba proferunt: Praedicatur ad completionem fidei, et incarnatus ex Virgine Maria Dei Filius, qui et habitavit in hominibus, non in nomine (in homine scribendum erat) energiam operans. Hoc enim in prophetis est, et in epistolis: perfectus Deus in carne, et homo perfectus in spiritu, non duo filii; unus quidem germanus filius, qui suscepit hominem: alter vero mortalis homo assumptus est a Deo; sed unus unigenitus in caelo, unigenitus super terram. Tandem centuriatores ita sermonem concludunt: Citat idem testimonium ex Epistola ejus ad Prosdocimum Synodus Chalcedonensis contra Eutychem.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
