Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.30
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Praeterea et alia argumenta, quibus Leontius et antiquus alter Severianorum adversarius superiorem epistolam Julio indignam, et Apollinario seu ejus discipulo dignam consuerunt, in hanc prope omnia conveniunt. In fronte similis praefigitur inscriptio, Domino meo desideratissimo, etc. Immo cum ibi non addatur, ut in superiore, συλλειτουργώ; haec cum Romanorum praesulum more eo magis pugnat, quod ille Prosdocius nec episcopus, nec presbyter nominetur. Deinde pariter epistolae hujus auctor, mentione corporis facta, nusquam id mente praeditum vel animatum dicit. Ad haec Athanasius Apollinarium refutans, nonnulla ipsius verba profert, quae in hac epistola contineri aut certe his valde affinia esse ostendemus. De hac quoque id, quod anonymus de superiore, dicere licet, Nec ipsa phrasis (Julio) convenit tamquam conversa e latino, cum sit nimis graeca.