# Epistolae Ejusdem 4.31

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.31

V. In hoc scripto non solum exstat testimonium a concilio Ephesino laudatum; sed et aliud a Sirmondo notis in Facundi lib. I. c. 5, exscriptum ex collectaneis Anastasii cujusdam presbyteri manu exaratis, quae in bibliotheca collegii Parisiensis soc. Jesu asservantur. Quamquam in his collectaneis non tamquam ex epistola ad Prosdocium, sed velut « ex epistola Julii ad Acacium » citatur. Qua de varietate quid sentiendum sit, suo loco dicturi sumus. Quae autem brevis hujus excerpti beneficio corrigere datum est, aliquod aliud exemplar, unde reliqua epistola emendetur, tanto magis desiderandum suadent, quanto nos de verbis haeretici catholicum se fingentis certiores esse decet, ut in quo sita sit illius simulatio, aut quatenus haeretica placita insinuet, facilius deprehendamus.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
