Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.32
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Argumentum illud, quo Spiritus sancti deitas paulo operosius initio hujus scripti approbatur, indicio est illud non ante, quam Macedonius Spiritum sanctum Deum negare coepit, adeoque post anuum 360 elaboratum esse. Quemadmodum autem in Cappadocia et in ecclesiis Ponti Basilius et Gregorius, ita et in Syria Apollinarius Laodicenus, teste Sozomeno lib. VI. c. 22. Ecclesiae de Spiritus sancti divinitate doctrinam acerrime tutabatur. Ex quo et robur accedit iis quae de Epistolae hujus auctore observavimus.