Latin
In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam
Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
At neque centuriatores, neque Gennadius quidquam protulerunt, quod accuratam rei cognitionem sapiat. Et primo animadvertere juvat, epistolam hanc Gennadio homini latino re minime fuisse perspectam, sed solum de nomine cognitam. Quippe manifesta illius hallucinatio est affirmare, ipsam olim visam fuisse utilem adversus eos, qui ita duas asserebant in Christo personas, sicut et duas naturas. Nullum concilium; nulli Ecclesiae catholicae Patres, hujus epistolae testimonio adversus Nestorianos usi unquam fuerant, neque porro postea sunt usi. Inde autem fluxit Gennadii error, quod Act. 1. concilii Ephesini citatus fuerit contra Nestorium locus ille ex epistola Julii I papae, quem centuriatores nuper adferebant. Nimirum censuit Gennadius, et post ipsum censuere centuriatores quoque, unam eamdemque fuisse Julii epistolam, quae ad Dionysium data ferebatur, cum illa quae in eodem Ephesino concilio citatur. Verum diversae plane sunt epistolae. Quae ad Dionysium, uti fertur, conscripta fuit, nunc a nobis editur, ibique nihil eorum legitur, quibus Ephesina synodus est usa. Altera προς Αόχιον, seu Δόκιμον, hoc est, ad Docium, seu Docimum, quem etiam Prosdocium alii appellant· jamdudum intercidit, eademque ab Ephesinis Patribus laudata est. Confudit ergo utramque epistolam Gennadius; utilem olim fuisse ratus conscriptam ad Dionysium, quod ipsam arbitraretur ab Ephesino concilio in verae fidei confirmationem adhibitam.