# Epistolae Ejusdem 5.latin.4.1-21

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, 5.latin.4.1 to 5.latin.4.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/5.latin.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/5.latin.4.1

Domino meo desideratissimo Prosdocio Julius in Domino salutem. I. Sententia (2) nostra secundum apostolicam traditionem haec est: Patris et Filii et Spiritus sancti una est vera divinitas: una adoratio et glorificatio Filii ad Patrem in adoratione Spiritus sancti. Qui autem alteram inducit deitatem, anathema sit. Item si quis confessionem ac laudem addiderit aliam ab iis vocibus, quibus Seraphim canentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus (Isai. VI, 3.), divinam Trinitatem laudarunt, sicut Joannes et Paulus (3) testantur: Joannes quidem (Joan. XII, 41) ubi Filii gloriam ac majestatem, quae seraphico hymno celebrata est, Prophetae (1) visam esse dixit: Paulus vero ubi camdem esse Spiritus sancti gloriam ac majestatem significat (Act. XXVIII, 25), Spiritus sancti veras esse docens voces illas, quas protulit is qui visus atque glorificatus est. Quia Spiritus gloria, gloria est Filii, et Filii gloria item Patris gloria est: idcirco una Trinitatis substantia a conciliis per orbem terrae praedicatur. Quicumque igitur a Dei unici substantia Filium separat et Spiritum, quasi ex voluntate sint quemadmodum et nos, ac non eadem e substantia, sed (2) ad ejusdem substantiae similitudinem, anathema sit. II. Praedicatur autem (Ephes. concil. act. I, Cyrillus apolog. adv. Orient.) ad plenitudinem fidei incarnatus esse de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus, non in homine (3) operatus; hoc enim in prophetis juxta et apostolis locum habet. Perfectus Deus in carne et perfectus homo (1) in Spiritu, non duo filii, unas videlicet proprius filius qui assumpserit hominem, altor vero mortalis homo qui assumptus sit a Deo: sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra. Deus in veritate, (1) homo ratione camis, quam ad Ipsius (Dei) similitudinem formavit, salvum faciens mundum, communicatione proprii Spiritus, qui per (2) inspirationem donatur. Qui ut homo in specie humana coelestibus, terrestribus et infernis regnat, ab omnibus ut unus ac solus Dominus glorificatur in gloriam Patris (Philip.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
