# Epistolae Ejusdem 5.latin.4.22-45

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, 5.latin.4.22 to 5.latin.4.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/5.latin.4.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/5.latin.4.22

II, 10 et 11). Amen. III. Si quis autem filium ex Maria natum dicat (3) hominem a Deo assumptum, unitasque personas duas; a divina spe alienum se sciat. Est enim Deus Verbum per quem omnia, sicut Joannes et Paulus docuerunt, non dicentes verbum assumpsisse Jesum ex Maria genitum, sed ipsum venisse in mundum (f. factum. Gal. IV, 4), natum ex muliero. Neque dixerunt eum qui de coelo est, habitasse in homine de terra terreno (I Cor. XV, 47), sed ipsum secundum Adam caelestem esse: quandoquidem coelestis est sermo qui carnem habet ex Maria, ac nos quidem, qui terreni vere sumus. per id quo coelestis est, coelestes secundum similitudinem (3) facit. Vocati enim sumus In communionem Filii Dei (Heb. II, 14), qui et ipse communem sibi fecit mortem nostram et homini debitam crucem, cum esset Dominus gloriae; non detentus a morte quemadmodum quivis homo, sed ipsam destruens mortem, ac lucem et vitam et incorruptionem propriamque victoriam nobis impertiens. Quapropter anathema sit (5), quibus filium ex Maria natum non confitetur incarnatum Deum Verbum (1), consubstantialem Patri, et (2) a principio existentem, immutabilem in Incarnatione, et in passionibus impatibilem. Similiter anathema sit (3) et qui carnem Salvatoris non ex Maria, sed c coelo dicit; aut cum, qui increatus est natura, rem creatam et ex non exstantibus asserit. Qui autem propter unitionem cum increato Deo divinum corpus praedient, et secundum compositionem qua simul utrumque est, tanquam unum increatum Deum (4) adorat, beatus erit. Ne offensioni tibi sint caro et passiones ejus, sed eum qui una cum proprio corpore adoratur, incorporeo (5) modo adora, ut unum ac solum Filium Dela saeculo et in saecula. Praeterea secundam ejus adventum confiteri e doctrina sacri baptismatis didicimus. Amen. SUPERIORIS EPISTOLAE NUM. 2, VERBA EX INTERPRETA- TIONE ANTIQUA CONCILII EPHESINI APUD BALUZIUM NOV.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
