# Epistolae Ejusdem 5.latin.4.46-72

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, 5.latin.4.46 to 5.latin.4.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/5.latin.4.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/5.latin.4.46

COLL. CONCIL., T. I, P. 467. Julii sanctissimi episcopi Romae de epistola ad Prosdocium. Praedicatur autem, ad plenitudinem fidei, et incarnatus de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in Prophetis et apostolis. Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii. Unus quidem proprie filius assumens hominem, alter autem mortalis assumptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus. EADEM VERBA EX INTERPRETATIONE MARII MERGATORIS APUD EUMDEM BALUZIUM, IBID. PAG. 613. Julii sanctissimi episcopi Romeo epistola ad Prosdocium. Praedicatur autem ad consummationem fidei et incarnatus ex virgine Maria Dei filius: qui habitavit in hominibus, non in homine operatus; hoc enim de Prophetis est et Apostolis. Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii, unus quidem naturalis filius qui assumpsit hominem, alter vero homo mortalis assumptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus. EADEM VERBA EX FACUNDO, LIB. I, CAP. 5, PAG. 40. Julii sanctissimi episcopi Romani ex epistola ad Prosdocium. Praedicatur vero ad supplementum fidei et incarnatus ex Maria virgine filius, et habitans in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in Prophetis fuerat et Apostolis. Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii, unus quidem proprius filius assumens hominem, alter vero mortalis susceptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus Deus in terra.

---

Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml.
