Latin
Epistola (1)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBEBII PAPAE AD OSIUM EPISCOPUM CORDUBENSEM. (Anno 353 exeuute, aut 354 ineunte.) De Vincenlii episcopi Capuani legatione et lapsu. Quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire: multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum imperatorem Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, concilium ad Aquileiam congregari. Vincentium Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse sanctitati tuae Insinuo. De quo cum multa sperarem, quod et causam optime retineret, et judex in eadem causa cum sanctitate tua frequenter resedisset; credideram (2) integrum Dei Evangelium sua legatione posse servari. Non tantum nihil impetravit, sed et ipse in illam ductus est (3) simulationem. Post cujus factum duplici moerore confectus, mihi moriendum magis pro Deo decrevi, ne viderer novissimus delator (4), aut sententiis contra Evangelium accommodare consensum.