# Epistolae et Dicta 10.1

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, Dialogus (2). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/10.1

LIBERII EPISCOPI ROMANI ET CONSTANTII IMPERATORIS, TRIDUO ANTEQUAM LIBERIUS IN EXILIUM DEPORTARETUR HABITUS. (Anoo 355.) I. Iniqua fuit tum sententia tum subscriptio Athaniasium damnantium.—Constantinus imperator dixit: « Nos, quoniam et Christianus es, et episcopus nostrae civitatis, idcirco te evocandum duximus, et admonendum, ut nefariae dementiae impii Athanasii communionem abjicias Id enim aequum esse orbis terrarum censuit, eumque ab ecclesiastica communione alienum esse synodali sententia decrevit. » Liberius episcopus dixit: « Judicia ecclesiastica, o imperator, summa cum aequitate fieri debent. Quare si placet pietati tuae, judicium constitui jube: et siquidem Athanasius condemnatione dignus videbitur, tunc secundum ecclesiastici ordinis formam in illum sententia proferetur. Neque enim a nobis condemnari potest vir, quem non judicavimus (1). » Constantius imperator dixit: « Totus terrarum orbis de ejus impietate sententiam tulit; et perinde atque ab initio tempori illudit. » Liberius episcopus dixit: « Quicumque subscripserunt, res gestas ipsi non (2) viderunt: sed propter gloriam ac melum, neve abs te ignominia afficerentur, subscripserunt. » Imperator dixit: « Quaenam est gloria, quis metus, quae ignominia? » Liberius respondit: « Quicumque non diligunt gloriam Dei, ii tua munera anteponentes, eum quem ipsi non viderant, nullo judicio praevio condemnarunt; quod alienum est a Christianis. »

---

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml.
