Latin
Epistola (2)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 12.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. Nam ut verius sciatis me (7) vera fide per hanc epistolam ea loqui, dominus et frater meus communis Demophilus, qui dignatus est pro sua benevolentia fidem (1) vestram et catholicam exponere, quae Sirmio, a pluribus fratribus et cocpiscopis nostris tractata, exposita et (2) suscepta est ab omnibus qui in praesenti fuerunt, hanc ego libenti animo suscepi, in nullo contradixi, consensum accommodavi; hanc sequor, haec a me tenetur. Sane petendam credidi sanctitatem vestram, quia jam pervidetis in omnibus me vobis consentancum esse, dignemini communi consilio ac studio laborare, quatenus de exilio jam dimittar, et ad sedem, quae mihi divinitus credita est, revertar (3).