# Epistolae et Dicta 15.4

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, Epistola (8). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/15.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/15.4

II. Praeter has litteras, si quis verbis haerent Basilii Magni, epist. 74, ad occidentales, facile adducetur ut cum Bar…nio ad ann. 365 credat, aliam a Liberio datam esse epistolam, qua Eustathium nominatim in suam sedem restitui praecipiebat; Eustathium vero Orientalibus in synodo Tyanensi congregatis epistolam illam, quae sibi faveret, obtulisse contentum, litteras alias celasse. Sic quippe de illo Basilius, ep. 74, scribit: « Quae vero sint illi a beatissimo episcopo Liberio proposita, quaeve ipse pactus sit, clam nos est, nisi quod epistolam attulit, per quam restitueretur, quam ubi synodo Tyanensi exhibuit, in suum locum restitutus est. » Quocirca idem Basilius mox rogat, « ut scribatur ecclesiis, quibus quidem conditionibus ad communionem susceptus sit; simul vero adjiciatur, quo pacto jam immutata sententia gratiam, a patribus qui tum erant (cum Liberio) acceptam, irritam reddat. » Sed nullus huic suspicioni locus relinquitur, cum pervenitur ad ejusdem doctoris epistolam 82. Ibi enim Basilius de rebus gestis jam certior factus, pag. 153 diserte docet, « Eustathium Sebastenum Roma Tyanam attulisse chartam, in qua consubstantialis fidem profitebatur. » Quae autem fuerit illa charta, ibici, pag. 152 explicat, de eodem Eustathio ac sociis sic disserens: « Hoc non cogitant, quod scriptum ipsorum, quo Nicaenam fedem confessi sunt, Romae asservatur.; nec quod Tyanensi synodo propriis manibus tradiderunt Roma allatum libellum, qui et p…nes nos est, in quo eadem illa fides habetur. » Quibus verbis Basibus et libellum commemorat, quem Liberius ab Eustathio et sociis exegit, et litteras quas exinde illis ad Orientales perferendas idem pontifex dedit, quibus nimirum praedictus libellus subnectebatur. Simul etiam tradit, litteras illas Tymensi synodo ipsa Eustathii ac sociorum manu fuisse redditas. Cum igitur in his Liberius, qua conditione ad communionem admissus sit, aperte exponat; planum est Basilium, cum epistolam 74 scriberet, Tyanensis synodi gesta ex incerto duntaxat rumore didicisse; adeoque levi admodum ac labiti fundamento niti eos, qui uno hujus epistolae allato loco freti, epistolam aliam desiderant, qua Liberius Eustathium in sedem suam restitui juberet: maxime cum Socrates et Sozomenus, qui de toto hoc negotio satis accurate scripserunt, de altera illa epistola prorsus siluerint. Id tamen ex dictis me moratae epistolae 74 conficitur, Tyanensem synodum, ubi Eustathium a Liberio in communionem suam admissum esse litteris ipsius comperit eidem episcopo et communionem et sedem suam reddidisse. Sed et hoc certum cum ex praedicta Basilii epistola 74, tum ex 82 Eustathium fidem Romae datam continuo fefellisse.

---

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml.
