# Epistolae et Dicta 15.7

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, Epistola (8). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/15.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/15.7

V. De tempore, quo scriptae sunt duae epistolae sequentes, nihil est cur diutius disseratur. Primam Romae emiserunt ac Liberio obtulerunt legati a Lampsacena synodo missi, alteram iidem legati a Liberio non ita multo post acceptam reddiderunt episcopis Tyanensi in synodo congregatis. Ex quo sequitur, ut eo tempore, quod inter utramque synodum intercedit, scriptae sint. Atqui Lamsapcena synodus secundum Socratem, lib iv, c. 4, anno 365, et quidem secundum peritiores criticos autumno appetente, Tyanensis autem vere ineunte anni 367 habita est. Restat igitur ut praedictae litterae, anno 366. intermedio conscriptae fuerint.

---

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml.
