# Epistolae et Dicta 18.5

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, Epistola (3) Liberii Urbis Rομae Episcopi Ad Universos Orientis Orthodoxos Epis…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/18.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/18.5

IV. Quamobrem congruum nobis visum est. litteras ad charitatem vestram scribere, et justa petentibus (2) subvenire: praesertim cum ex professione legatorum vestrorum cognoverimus. Orientales ad sanam mentem reversos cum orthodoxis Occidentalibus consentire. Significamus autem vobis, ne suis nescii, ariminensis consilii blasphemias ab iis, qui …u…c per fraudem decepti fuisse visi sunt, nunc anathemate perculsas esse, et universos conspirantibus animis in nicaenam fidem consensisse. Sed et vos id omnibus Indicare debetis, ut qui per vim ac fraudem aliquod fidei suae detrimentum passi sunt, nunc tandem ex haeretica caligine ad divinam catliolicae libertatis lucem valeant emergere. Qui quidem si post hoc concilium perversae doctrinae virus evomere, et omnes Arii blaspbemias rejicere, easque anathemate damnare noluerint, sciant se pariter cum Ario ejusque discipulis, et reliquis serpentibus, sive Sabellianis seu Patropassianis aut quibuslibet aliis haereticis ex traneos esse et alienos a communione Ecclesiae, quae adulterinos filios non admittit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.

---

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml.
