# Epistolae et Dicta 4.5

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, Epistola (3). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/4.5

V. Athanasii damnatio qua conditione in Mediolanen– si synodo proposita. — Accipe aliud, quia tranquillitas tua patienter admittit. Manent legatorum (Vincentii et Marcelli) litterae, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quae nuper venerunt, quibus signi– ficant, propter turbationem quidem omnium ecclesiarum, se quidem ante succu…bere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut si iidem Arii haeresim condenmassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent. Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium; accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse; Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum. Hinc jam clementia tua hoc quoque consideret, recte catholicae religionis jure servato, an hominis causa debeat diligenter excusseque tractari.

---

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml.
