# Epistolae et Dicta 4.6

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, Epistola (3). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/4.6

VI. Liberius coucil um enixe postulat—Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus, per ejus virtutem qui se in defensione tua (5) quantus sit universis mortalibus approbavit, ut habess ante oculuss ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias cum omni consideratione tractari: ut pacalis per te, Deo favente, temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quae fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei quae inter tantus episcopos apud Nicaeam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est. universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui desuper mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur, causam fidei et pacis etiam reipnblicae necessitatibus non immerito praeposuisse.

---

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml.
