# Epistolae et Dicta 5

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, Epistola (1). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/5

LIBERII PAPAE AD EUSEBIUM EPISCOPUM VERCELLENSEM. (Anno 354.) Ut legalis ad Constantium pergentibus se adjungat. Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. Remeante filio meo (2) Callepio ad patriam suam, optimum credidi per hunc sanctitatem tuam salutare, domine frater charissime, orans Dei clementiam, ut salvus atque hilaris litteras meas accipias. Sane quia scio invictum animum tuum fideliter agere quae Deus praecepit, commendo tibi fratrem et coepiscopum nostrum Luciferum, sed et charissimos filios meos Pancratium presbyterum et Hilarium diaconum, qui pro statu Ecclesiae animo virili et virtute deifica, tempore tempestivo, aggressi sunt (3) contra inimicos Ecclesiae, quos Deus spiritu oris sui destruet. Scio enim ferventem spiritum Dei esse in te, ut simul cum eisdem aggrediaris: ut fides, quae ab Apostolis tradiia est Ecclesiae catholicae, nullo modo irrumpi possit (certe dignaris retinere si leges publicae absentem non (4).condemnant): ut eorum consortio jungat se fides tua, et similis ubi fuerit, adsit sanctitas tua, uno colloquio, uno consilio id agatis, quod Deo et angelis ejus placet, et Ecclesiae catholicae expedit. Pro hoc labore praemium coeleste, coronam immarcescibilem, haeredi talem regni ccelorum Christus Dominus noster retribuat vobis. Salutamus omnes qui tecum Deo fideliter serviunt. Salutate omnem clerum... Deus te incolumem custodiat, domine frater charissime.

---

Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml.
