Latin
Epistola (5)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. I. Laus pietatis Eusebii. —Sciebam, domine frater charissime, quod Spiritu Dei fervens in causa fidei, quae nos potest Domino commendare, fratri et coepiscopo nostro Lucifero, et Pancratio compresbytero no tro, qui simul erat profectus cum filio meo Hilario diacono, fida dignareris solatia exhibere, nec te posses tis denegare, quos sciebas pro devotione fidei suae tantum laborem itineris suscepisse. Magnum itaque levamen animus meus ex lectione litterarum tuarum accepit: imo causam ipsam in melius proficere posse, Deo favente. quod fratres nostros deserere noluisti, jamjamque confido. Labora itaque ut bonus miles, qui praemium aeterni imperatoris exspecias, et virtutem animi, qua te scio mundi hujus illecebras contempsisse, adversus cos qui Ecclesiae quidem luce orbi sunt, praebere (seu, exserere) contende. Habens utpole contemptum vitae istius, veridicum te sacerdotem ostende: ut laborantibus vobis pro Ecclesiae statu, concilium possit celebrari; ut omnia, quae in praejudicium fidei subtiliter e diverso venientes machinati sunt, possint in melius reformari. Hunc laborem, quem egregia fides tua melius novit, aeterna praemia comitantur: cui quemadmodum insistere debemus, etiamsi exhortatio frigesceret, fervens Spiritus sanctus, qui in te est. propter unitatem sanctae Ecclesiae per momenta animum tuum stimularet ad majora solatia.