# Gesta Liberii Papae 2.1

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, Incipiunt Gesta Liberii Papae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.1

(Indidem, p. 89.) Fidei confessio.— Anna regni Constantini (1) regis nepotis Constantini magni viri erat quidam sacerdos Urbis nomine Liberius, plus praesul Christum praedicans, sicut et doctus fuerat a Marco episcopo urbis Romae, qui eum ordinavit diaconum in civitate in gremio basilicae Constantimianae, semper in Trinitate fixus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum praedicans, et laudans « Deum de Deo et lumen de lumine, totum a toto, plenum a plemi; non creatum, sed genitum; non ex nihilo, sed ex Patre. unius substantiae cum Patre: Spiritum vero sanctum Deum nostrum, non ingenitum neque genitum, non creatum neque factum, sed de Patre procedentem, Patris et Filii (spiritum), semper cum Patre et Filio coaeternum veneramur: unum tamen Deum, quia ex uno Patre totum quod Patris est Deus natus est Filius, et in Patre totum quod inest (unus ms. quod est), totum genuit Filium. Pater Filium generans, non minuit nec amisit plenitudinis suae deitatem. Totum autem, quod Deus pater est, id esse et Filium certissime confitentes cum Spiritu sancto unum Deum piissime confitemur. Credimus Jesum Christum Dominum nostrum Dei Filium, per quem omnia facta sunt quae in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, propter nostram salutem descendisse de coelo, qui nunquam desierit esse in coelo, et natum de Spiritu sancio ex Maria virgine. Verbum caro factum non amisit quod erat, sed coepit esse quod non erat, non demutatum, sed Deum permanentem, etiam hominem natum, non putative, sed vere, non aereum, and corporeum, non phantasticum, sed carneum, ossa, sanguinem, sensum et animam habentem; ita verum hominem ut verum Deum, unum eumdemque verum hominem fuisse nullo modo ambigimus confitendum. Hunc enmdem Dominum Jesum Christum adimplesse Legem vel Prophetas, passum sub Pontio Pilato, crucifixum secundum Scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in coelis, sedere ad dexteram Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos exspectamus, et saeculum per ignem (1). »

---

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp126/tmp126/tmp126.tmp126.opp-lat1.xml.
