Latin
Incipiunt Gesta Liberii Papae
Pope Liberius, Gesta Liberii Papae 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Constantinus a lepra mundatus. Constans Nico– modioe baptizatus. Liberius relegatus Noellam,— Hoc cum legisset ex libro antiquo, edoctus a libro Silvestri episcopi Romanorum, eo quod et publice praedicaret, quia (dele quia) in nomine Jesu Christi a lepra mundatum fuisse per Silvestrum Constantinum patruum Constantis; erat enim Constans non integre christianus, sed quasi tentator, baptizatus tamen in Trinitate, non tamen integre confitebatur Trinitatem. Baptizatus autem ab Eusebio Nicomediensi in Nicomedia in Aquilone villa. Hic vero dicebat, alios filios habuisse de Maria Joseph. Hoc cum audisset Liberius episcopos urbis Romae, coepit deridere eum, et clara voce accusare, et dicere ex omni virtute: «Non erit tuum regnum, quia non times Dominum Deum tuum, »Hoc cum multi referrem regi (2) Constantio, Iratus est vehementer, et jussit eum extra civitatem habitare. Habitabat autem ab urbe Roma milliario in, quasi exul in cymiterio Noellae via Salaria.