# Gesta Liberii Papae 2.4

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, Incipiunt Gesta Liberii Papae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.4

Respondit autem liberius episcopus urbis Romae, et dixit: « Domni et sancti compresbyteri, nolite cogitare de crastina. Sic enim dixit Magister: Crastinus enim dies ipse de se cogitabit (Matth. vi 34). Hoc enim commonemus. Joannes in deserto baptizabat in poenitentia. Ideo erat desertum, quia nondum venerat auctor baptismi. Ille enim dum venisset, descendit Spiritus sanctus in specie columbae, et mansit super aquas et super auctorem baptismi, et sacerdos quod accepit exhibet sacramentum, »

---

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp126/tmp126/tmp126.tmp126.opp-lat1.xml.
