# Gesta Liberii Papae 2.5

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, Incipiunt Gesta Liberii Papae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.5

Baptismus in pelve, flumine, palude.— Respondit Damasus presbyter, et dixit: « Exhibe nobis celebrare Pascha. Ego in humilitate loquor: onus enim, quem (leg. quod) tu super te bajulas, nos sublevare non possumus; quia ignoras ubi baptizes. Baptiza in pelve ubi Magister. Pelvis illa non lignum, sed totus mundus est. » Hunc sermonem accepit Liberius cum magno honore, et gaudio plorabat, et dicit ad eum: « Eris major minister, sicut et ille qui nobis dedit baptismum, sic dixit ad plebem: Qui est vester minor fiat major (…). » Respondit Siricius diaconus et dixit: « Juba ore meo praesul, et infunde favore Patres nostri in typo baptismi transierunt per medium mare. Nam in fluminibus et in paludibus oportet baptizari. » Dicit Liberius episcopus: « Juste loculus es. » Erat enim ibi non longe a cymiterio Noellae cymiterius Ostrianus, ubi Petrus apostolus baptizavit. Eodem tempore Paschae baptizavit promiscui sexus numero quatuor millia duodecim: qui omnes Romani vel a longe, alii vicini Romanorum desiderabant ab eodem baptizari.

---

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp126/tmp126/tmp126.tmp126.opp-lat1.xml.
