# Gesta Liberii Papae 2.6

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, Incipiunt Gesta Liberii Papae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/2.6

Constantii expeditio super Danubium.— Veniens autem (2) eodem tempore bellum super Danubium ingestissima (an ingentissima) pars barbarorum quasi intra octavarum Paschae. Et audiens hoc Constans (Leg. Constantius) dixit: « Videte hunc sacrilegum, quia quod numquam factum est, fecit superstitionem vanitatis. Ideo haec plaga multitudinis barbarorum ingens venit super Romania; » et ambulavit ad bellum, et profectus est cum grandi amaritudine, et dicebat, dum exiret portam civitatis: « Sacrilegum Liberium, qui dixit palmum meum fuisse leprosum, et baptizatum a Silvestro episcopo et mundatum, dum abiero super quadrupedes Danubii, et concidero barbaros, rediens ad urbem Romam, volucribus coeli et bestiis terrae carnes ejus immolabo; ipsum solum Liberimu, non enim alios: ne dicant et affirment me esse persecutorem. » Dum autem in pugna Danubii, Constans fortiler urgebatur.

---

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp126/tmp126/tmp126.tmp126.opp-lat1.xml.
