# Gesta Liberii Papae 4

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, Epistola. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/gesta-liberii-papae/4

QUA ATHANASIUS ROMAM CITATUS ET A ROMΑΝAE EC- CLESIAE COMMUNIONE SEPARATUS FINGITUR, ORIENTA- LIBUS IPSIUS ADVERSARIIS A LIBERIO IN COMMUNIONEM SUAM ADMISSIS. (Coust. Append., p. 95.) Dilectissimis fratribus et coepiscopis nostris universis per Orientem constitutis, Liberius urbis Romoe episcopus oeternam salutem. Studens paci et concordiae ecclesiarum, postea quam litteras charitatis vestrae de nomine Athanasii et caeterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi; secutus traditionem majorum, presbyteros urbis Romae Lucium, Paulam et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret: ut in praesenti id quod Ecclesiae disciplina exstitit (f. exigit), in eum statueretur. Litteras etiam ad eumdem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab ecclesiae romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras charitatis vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem nostram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere: supradiclum autem Athanasium alienum esse a communione mea, sive ecclesiae romanae et consortio litterarum ecclesiasticarum (1).

---

Pope Liberius, Gesta Liberii Papae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp126/tmp126/tmp126.tmp126.opp-lat1.xml.
