# Appendix II. Epistolae 2.30-47

Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae, 2.30 to 2.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/2.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/2.30

Sed his rite peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum juste (justum 3 q. 9. Non oportet.) videtur, suis respondeat accusatoribus, et inducias, si ei necesse fuerit, accipiat non modicas, ut explorare valeat ea quæ objiciuntur ei, ne aliqua delusus fraude, innocenter ruat:quoniam non oportet quemquam judicari vel damnari, priusquam legitimos habeat præsentes accusatores, locumque defendendi D accipiat ad abluenda crimina. Unde ait propheta: Priusquam agnoscas, non judices quemquam. In hoc ergo quod episcopi et reliqui servi Dei persecutionem patiuntur, non tantum ipsi persecutionem patiuntur, quantum ille cujus vicc funguntur sicut scriptum est: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II). Et alibi: Qui vos contristavit, me contristavit ( II Cor. II). Et qui facit injuriam, recipiet id quod inique gessit (Coloss. III). Vos ergo licet corpora nostra possitis occidere, animas tamen non potestis occidere: nec gradus nobis divinitus collatos potestis auferre. Synodum ergo, absque hujus sanctae sedis auctoriiate episcoporum (quamquam quosdam episcopos possitis congregare) non potestis regulariter facere, neque ullum episcopum, qui hanc appellaverit apostolicam sedem, damnare, antequam hine sententia finitiva procedat. Nam si sæculares in publicis judiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus hæc eadem agere licet, qui super illos sunt? De quibus dictum est: Ego dixi, dii estis; et filii Excelsi omnes. Et ideo nullus episcopus, nisi in legitima synodo, suo tempore, apostolica aut regulari auctoritate convocata super quibuslibet pulsatus criminibus, audiatur vel judicetur, ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Quod laici aut suspecti episcopos non debeant accusare, neque accusatoribus de inimici domo prodeuntibus credendum sit, et a beato Clemente, ipsis eum instruentibus apostolis, legimus definitum, et nos eadem firmamus: quoniam iidem modo multoties infensi, recte viventes atquecredentes perturbare nituntur. Propterea persona, fides, vita etconversatio, atque suspicio accusantium, enucleatim primo inquirenda est: deinde, quae objiciuutur, fideliter pertractanda, quia nihil ante fieri debet, quam impetitorum vita et suspicio atque odium inquiratur.

---

Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0189a/stoa003/stoa0189a.stoa003.opp-lat1.xml.
